monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 98

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 98
Nam ut panis manducatur, et ut terra conculcatur, sic et Filius Dei panis vivus filios hominum praecellit; quia ipse Filius Dei in virtute divinitatis suae stabilis est; et filii hominum in debilitate carnis suae labiles sunt; Filius enim Dei corporaliter manens in mundo, mollitiem liquoris peccati in carne sua non habuit, quoniam sicut ignis panem (excoquens) arefacit, nec ei ullum mollem humorem dimittit, ita et ipse Unigenitus Dei de fortissimo igne Spiritus sancti conceptus, et de castissima Virgine natus, sine ulla contagione peccati in corpore suo substitit.